- NEOMENIA
- NEOMENIAGraece Νεομηνία, seu Novilunium, dies erat apud Hebraeos, non quidem proprie festus ac facer, aut tam vigidâ quiete, ac Sabbatum, celebrandus, interim peculari facrificiô insignis, Numer. c. 28. v. 11. ac porro conviviis et epulis transigi solitus, 1. Sam. c. 20. v. 5. Adde, quod et ad Prophetas confulendos pii tum convenire consueverint, 2. regum c. 4. v. 23. Vide quoque Numer. c. 10. v. 10. c. 28. v. 11. Ezech. c. 26. v. 13. 2. Chron. c. 2. v. 4. etc. Institutae autem sunt Neomoniae, tum in creatae lucis memoriam, utque populus a Gentilium superstitione, et Planetarum cultuavocaretur; tumexpiandis noxis praeteritis, quo sacrificium illius dici spectabat; tum denique adumbrandae innovationi omnium rerum et novae luci, quae Mundo ac Ecclesiae per Messiam olim oritura erat, Esai. c. 66. v. 23. 2. Corinth. c. 5. v. 17. et coloss. c. 2. v. 16. 17. Computabant illas veteres Iudaei a Lunae phasi ac prima eius apparitione, cui observandae certi quidam Sacerdotes praefecti erant; hodierni vero, ab eius coniunctione cum Sole. Unde olim cum incerti offent, unde novae Lunae exordium esset sumendum, biduô illas celebrare solebant, ob dubium de luminaribus; uti Iudaei loquuntur. Quod et 1. Sam. c. 20. v. 24, 27. factum videtur etc. Fr. Burmannus Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 17. et. 19. et seqq. Vide quoque intra in voce Noviluntum. NEOMENICAE seu potius Nemeonicae, Victores dicebantur in Nomeis uno ex quatuor celebrioribus Graecorum Ludis genere: quorum praemium σέλινον, i. e. corona ex apio; unde Νέμειον ἄνθος apium, Sibyilinorum Orac. l. 5. ubi de Traiano Imperatore, qui Selinunte obiit, Ciliciae urbe,Ὅν κόνις ἀλλοτρίη κρύψει νέκυν ἀλλὰ ΝεμείουἌνθεος οὔνομ᾿ ἔχουσα.Quem pulois peregrinus teget mortuum, NemeiFloris (Graece σελίνου) nomen habens etc.Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano c. 4. ut et in voce Nemeâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.